- TARSUS
- TARSUSalias dicta Antoniana Severiana, et Hadriana, ut patet ex anumism. Gr. Anton. Caracallae, urbs Ciliciae clarissima, Strabo, l. 15. et regionis totius caput, in campis sita, et Cydno amne irrigata: cuius conditorem volunt fuisle Perseum, Danaes filium. Solin. c. 41. Matrem urbium habet Tarson, quam Danaes proles nobilissima Perseus locavit. Unde Lucan. l. 3. v. 225.Deseritur Taruique nemus, Perseaque Tarsos.Alii tamen urbis huius originem ad Sardanapalum referunt, postremum Assyriorum regem: cuius etiam monimento incisum erat, quod Tarsum et Anchialum die unô condidislet Haec fuit Antipatri Stolci, Archidemi, Nestoris, Athenodoti utriusque, etc. et, quod praecipuum, Apostoli Pauli, patria. Ibidem claruit Apollodorus Tragoedus, sicut Athenis Apollodorus Comeodus, Menandri synchronus. Actor. c. 21. comm. 39. Εἶπε δὲ ὁ Παῦλος. Ε᾿γὼ ἀνθρωπος μέν εἰμι Ι᾿ουδαῖος Ταρσεὺς, τῆς Κιλικίας οὐκ ἀσήμου πόλεως πολίτης. Dicta vero Tarsus est, ut quidam existimant, a siccitate. Τερσαίνειν enim et Τέρσειν siccare significant, vel quod huius regionis loca primo post diluvium siccarentur: vel, ut Eratosthenes, quoniam in eo tractu primi degentes homines, tritici, et leguminum fruges, ut reconditae perdurarent, exsiccâsse perhibentur. Quidam a Tharsi, filio Iavanis, et Iaperto oriundi, dictam: Allii a prte pedum, quae Tarsus dicitur, ut in manu, isc vocatam volunt; quoniam eô locô Bellerophon de Pegaso cecidisse, pedemque offendisse dicitur. Dionysius Periegetes, v. 869.Ταρσὸν ἐυκτιμένην ὅθι δή ποτε Πήγατος ἵπποςΤαρσὸν ἀφεὶς χώρῳ λίπεν οὔνομα, τῆμος ἀφ᾿ ἵππωνΕ᾿ς Διὸς ἱέμενος πέσεν ἥρως ΒελλεροφόντηςPolyhistor tamen non Bellerophontem, sed Pegasum eo in loco crus fregisse scribit. Ideo Iuvenalis de Tarso, Sat. 3. v. 118.——— Ripâ nutritus in illâ,Ad quam Gorgonei delapsa est penna caballi.Nic. Lloydius. Hodie Terassa incolis, et Tersis Turcis, teste Leunclavio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.